- EXECUTIO Setentiae capitalis
- EXECUTIO Setentiae capitalisapud Hebraeos, hoc modo fiebat. Sententiâ condemnationis latâ, Synedri in locum procul a Synedrio duci faciebant reum, ubi poenam subiret. Levit c. 24. v. 14. Educito blasobemum istum extra castra. Maimonides distantiam loci fuisse ait aut esse debuisse, circa milliatria sex. Quod ramen in Idolatriae poena sic temperabatur, ut is lapidarerur aut ad portam civitatis, ubi reus erat, aut ad ostium Synedrii. Neque differenda erat exsecutio: ita tamen, ut dum sic ad supplicium ducebatur reus, si innocentiam eius, utcumque in Foro damnati, satis quis asserere potuisset, liberandus esset. Quam in tem Praeco etiam anteibat clamitans, Homo iste N. filius N. prodit poenâ afficlendus, ob culpam talem, et talis et talis fuêre rei testes. Siquis eum insontem docere potest, accedat et rationes suas explicet. Tum si adesset, qui id facere posset, redux in Synedrium reus novum subibat iudicium, idque tertiâ quoque vice. sin minus, cum 10. cubitis a poenae loco reus abesset, Deo confessionem edere iubebatur: quâ peractâ praebebatur granum thuris in poculo vini, ut turbaretur mens eius, inquit Misna, isque vel sacrificabat ipse, vel lius illius nomine. Testes dein illum neci dabant, quod si non facerent, presentes id homines praestare mos erat. Eo autem die Synedris quidquam comedere fas non erat. Propinqi vero morte plexi (cuius nomine nec luctus ullus publicus) et Synedros, et testes amice salutare tenebantur, ut sententiam iuxta veritatem latam sic agnoscerent etc. Vide Ioh. Selden. de Synedriis vett. Hebraeor. L. 2. c. 13. §. 3. et infra in voce Iudicia: quaenam autem poenae in Foro iudaico capitales fuerint, videbimus infra.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.